monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57 > 7
Cassiodorus, Institutiones, 1, VI. De Hagiographis. <<<     >>> VIII. De Epistolis apostolorum.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT VII. De Evangeliis.

1 Septimus igitur codex Scripturae divinae, qui est Novi Testamenti primus, nobisque dedit adorabile principium ac vitale remedium, quatuor evangelistarum superna luce resplendet. Quorum omnium propria discutiens sanctus Hieronymus diligenti cura disseruit; quae in uno volumine comprehendi, ne legentis intentio divisis codicibus tardaretur [ed., traheretur]. Matthaeum beatus Hieronymus iterum bis binis libris exposuit, quem etiam sanctus Hilarius in uno volumine declaravit: de quo et Victorinus ex oratore episcopus nonnulla disseruit.
2 Lucam sanctus Ambrosius mirabiliter explanavit. Ioannem beatus Augustinus copiosa et insigni expositione lucidavit; qui etiam de Concordia evangelistarum quatuor libros subtilissima nimis et necessaria disputatione complexus est. Eusebius quoque Caesariensis Canones evangelicos compendiosa brevitate collegit; ut in quibus locis communia dicunt, in quibus propria tangunt, verissima distinctione monstraret: ubi quanta est plenitudo fidei, tanta floret et diversorum tractantium doctrina mirabilis.
Cassiodorus HOME

bmv294.62 csg199.37 hab79.26

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik